Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat Abram, apparuit ei Dominus dicens: Multiplicabo semen tuum, et tu custodies pactum meum, hoc scilicet: Circumcidetur ex vobis, etc.Sed antequam pactum exponat, nomen ei mutat. Dicebatur enim Abram, ex Abba, et ram, quasi Abbaram, id est excelsus Pater, et addita ea littera, a, dictus est Abraam, quasi Abbaraam, quod sonat, pater multarum, subauditur gentium. Hebraei tamen dicunt, quod de nomine suo tetragrammaton, e litteram addidit Deus Abrahae, quae tamen sonat a, idioma enim eorum est scribere, a, et sonare, e, et e converso: r autem supradicta est causa euphoniae. Et quia tempore circumcisionis mutatum est nomen ei, cum circumcidunt imponunt Hebraei nomina. Volens itaque Dominus quasi quodam charactere populum suum ab aliis discernere, induxit eis circumcisionem sic: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri. Infans octo dierum circumcidetur, tam vernaculus, quam emptitius; cujus caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo. Quo cultello fieret non est praeceptum. Quare autem fiebat lapideo post dicemus. Notandum quod servus primo dictus est a servando. Victores enim victos hostes, quos ad vitam servabant, servos dixerunt. Verna vero, vel vernaculus, vel vernula, qui nutritus est domi. Emptitius qui in propria persona emptus est. Originarius, qui et servus glebae, scilicet colonus. Dixitque Dominus ad Abraham: Non ultra vocabis uxorem tuam Sarai, sed Saram. Quidam dicunt mutationem nominis Sarae sic factam, quia cum prius per duo rr scriberetur modo per unum, vel e contra, et errant. Sed cum diceretur Sarai, id est Princeps mea, et quasi unius gentis, dicta est Sara, id est princeps absolute, quasi omnium gentium princeps futura. Et attende quod quantum ad nos videtur, i littera subtracta, et nulla addita, sed apud Hebraeos additur a, et scribitur per e. Quidam, quia Sarath Hebraice lepram sonat, erraverunt, putantes eam primo lepram vocari. Et ait Dominus: Ex illa dabo tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac. Cecidit Abraham in faciem, et risit prae gaudio dicens applaudendo: Putasne centenario nascetur filius; et Sara nonagenaria pariet? Et ait Dominus: Sara pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, quod interpretatur risus a risu, scilicet patris. Ecce secundo a Domino producitur nomen nascituri. Et adhuc de duobus legitur hoc in Veteri Testamento, de Samsone, scilicet, et Josia, et in Novo de duobus tantum, Jesu et Joanne. Etiam multiplicationem Ismaelis promisit ei Dominus. Et cum finitus esset sermo Domini, circumcidit se Abraham, et Ismaelem, et omnem suam familiam sexus masculini. Abraham tunc erat nonaginta et novem annorum, et Ismael tredecim.